— 119 —
Genus et species.

      Intellectus unus idem in omnibus pro generum varietate
diversa cognoscendi genera constituit, quorum species
sunt indefinitae, si vera est ea quam paulo ante de numero
sensuum explicavimus doctrina. Intelligentiae ergo diversae
sunt species. Primo enim et universalissimo intellectu
— 120 —
quod supra genus esse creditur sunt dii, quorum singuli
iuxta Peripateticorum sententiam unam constituunt speciem;
siquidem ubi nulla est materia, nulla est secundum
numerum multiplicatio, et omnis citra materiam multitudo
specierum est multitudo.
Bruno Sum 119