— 62 —
Regna Heroica fuisse Optimatium.

      Pag. 159. vers. 25. primae Respp. ortae sunt, quae ex Optimatibus
et plebe constabant )( et heroica Regna fuisse Optimatium,
crebrae, et gravissimae apud Homerum extant auctoritates:
quarum omnium illa sit instar, ubi Jupiter edicit
Somno, qui Agamemnoni dicat ut cum omnibus copiis Trojanos
oppugnet; quia sic decrevere Dj omnes, ad id a Junone persuasi
.
Poterantne graecae gentes Homeri tempore aliud formae regimen
tribuere Djs, quam quo homines regebantur in terris?
Quid si his falso divinis Fabulis, ut alibi nobis est demonstratum,
diu Graeci res ipsas humanas significarunt? Quae duo argumenta
gravissime confirmat Forma Spartanae Reip. cujus
mores omnes Philologi fatentur antiquae graeciae maxime
fuisse conformes; et omnes Politici docent, eam, Regnum fuisse
Optimatium. His auctarj loco accedat, quod Jupiter apud Homerum
expendit hominum Fata bilancibus
, et dicitur hominum
Fata nosse
, non definire; quin ipse Jupiter Fatis subjectus est:
Ex quo loco dantur plura conficienda.
      I. Heroum in Senatu sententias prima fuisse Fata: cui conjecturae
— 63 —
adstipulatur Fari, et Fasti dies, quibus Praetor jus fatur,
jus certum, circumscriptum, immotum dicit; et Fabae ab
eadem origine verbi Fari, cujus diminutivum Fabula, quanquam
mutata primae syllabae quantitate, quibus forsan principio
sententiae ferebantur: et ita apud lingua rudissimos primum
fari, mentis
fuerit, nempe sententia.
      II. Heroës sero intellexisse numerum, ut alibi diximus;
et Reges heroüm sententias in Concilio bilancibus expendisse,
cum numerare non nossent: atque id sibi velle bilances, quas
Poëtae appingunt Astraeae, quam aurea aetate in terris egisse
narrant.
      III. Respp. Heroicas fuisse optimatium, in quibus Reges
Consilj decretis, sive Senatus consultis obligantur; et ita Jovem
Fatis subjectum esse.
      IV. Heroicos Reges suarum Rerumpp. singulares, ac perpetuos
fuisse veluti Consules, qui, pensitatis utrinque Heroüm
sententiis, in illam majoris ponderis Senatusconsulta concipiebant.
      V. Pensitare rationes de his temporibus primo, et proprie
dictum esse; et haec prima et propria rationum pondera in terris
fuisse.
      Philologos tamen unus Iliadis locus in errorem induxit,
ex quo putant Monarchicum regimen Homero probari; nempe
ubi plebejs reditum in patriam adornantibus Ulysses dicit;
multorum dominatum inutilem esse, et unum esse oportere Regem:
Sed non viderunt, Ulyssem sermonem habere cum plebejs,
et sic damnare imperium multitudinis, nempe populare, seu libertatis
statum
: et in rep. Optimatium fere plerumque unum
esse Regem; et unum Regem Deorum Jovem, quem Regem
optimatium modo ex Homero ipso probavimus.
      Nam quod Jupiter apud eundem Poëtam dicat, Djs omnibus
se viribus praepollere, et experimentum offerre cathenam,
qua terra caelumque contineatur, quaque, si ab una parte Dj
cuncti, ab alia is unus contendat, se eos universos ad se tracturum;
id ad vim fulminis, et auspicia est referendum, ut in hoc
libro infra et in Nott. supra dictum est.
Vico Notae 62-63