— 119 —
Proprietas.

      Ex hisce differentiarum rationibus, diversas cognoscendi
species constituentibus, consequuntur variae iuxta
varia subiecta proprietates, quae in specie sunt idem quod
differentiae; in particularibus vero conditionem proprietatum
accipiunt, iuxta passiones specificam differentiam consequentes
in subiecto particulari, quemadmodum rationalitas,
quae ratione specifica una et indifferens est in omnibus
individuis, subinde in hoc et in illo distinguitur, ut per
hunc et illum ad actus ratiocinandi aliter atque aliter inclinatur.
Bruno Sum 119