— 169 —
ARTIC. LIII.

      Quam levi persuasione motus, ipse movetur et nos
movere contendit Aristoteles! ubi trium suarum lationum
differentias concludit ex trium magnitudinum
seu dimensionum differentia. Nos enim nullum sursum
vel deorsum nisi respective intelligimus, neque diceremus
unquam principium, unde motus, esse rationem
dextri: ad unum quippe situm quod est dextrum ad
alium secundum alias loci differentias invenietur, puta
sinistrum, ante, supra. Mitto quod, cum infinita
sint mundana corpora et infinita mundi dimensio, nec
deorsum esse poterit, neque medium, neque sursum.
In corpore etenim rotundo, quale imaginamur coelum,
sex differentiae concurrunt; in sphaera enim altitudo,
latitudo et longitudo idem sunt, nec non motus, qui
sub aequinoctio habitantibus dicitur secundum altum
et imum, sub polo habitantibus dicitur secundum latitudinem:
his quidem dextrorsum, illis vero sinistrorsum.
At motus accessus et recessus ad polos, qui est
secundum latitudinem ad dextrum sinistrumque aequinoctialibus,
erit idem secundum differentias altitudinis
(puta sursum atque deorsum) polaribus. Neque item
est ratio, quare unus polorum dicatur sursum, alter
vero deorsum, praeterquam diversorum accolarum respectu.
Quod vero dicit Peripateticus esse ex natura
rei distinctionem partis superioris, ubi nobilior est coeli
motus, quare polus antarcticus debeat ea ratione superior
appellari, quod nobiliores et nobilioris influentiae
stellas contineat, quam arcticus: hac nuga, oblitus,
— 170 —
non utitur ubi nobilior coeli pars illi sit sub
zodiaco, neque persuasionem habet Aristoteles pro
verbis istis, quibus illae stellae istis comparentur.
      Porro nobis, quibus astra universa in aëre continentur,
infinitum complectente spatium, unde non
minus neque alia ratione terram coelo contentam atque
firmatam intelligimus, quam alia astra, perit
omnis quaestio de localibus coeli differentiis.
Bruno Acr 169-170