— 159 —
Propositio XXVI.

      Id omne de re, quam odio habemus, affirmare conamur, quod
ipsam Tristitia afficere imaginamur, et id contra negare, quod
ipsam Laetitia afficere imaginamur.

Demonstratio.

      Sequitur haec Propositio ex Propositione 23. ut praecedens ex
Propositione 21. hujus.
Scholium.

      His videmus, facile contingere, ut homo de se, deque re amata
plus justo, et contra de re, quam odit, minus justo sentiat, quae quidem
imaginatio, quando ipsum hominem respicit, qui de se plus
justo sentit, Superbia vocatur, et species delirii est, quia homo
oculis apertis somniat, se omnia illa posse, quae sola imaginatione
assequitur, quaeque propterea, veluti realia, contemplatur, iisque
exultat, quamdiu ea imaginari non potest, quae horum existentiam
secludunt, et ipsius agendi potentiam determinant. Est
igitur Superbia Laetitia ex eo orta, quod homo de se plus justo sentit.
— 160 —
Deinde Laetitia, quae ex eo oritur, quod homo de alio plus justo sentit,
Existimatio
vocatur; et illa denique Despectus, quae ex eo oritur,
quod de alio minus justo sentit
.
Spinoza E 159-160