— 159 —
Propositio XXV.

      Id omne de nobis, deque re amata affirmare conamur, quod
nos, vel rem amatam Laetitia afficere, imaginamur; et contra
id omne negare, quod nos, vel rem amatam Tristitia afficere,
imaginamur.

Demonstratio.

      Quod rem amatam Laetitia, vel Tristitia afficere imaginamur,
id nos Laetitia, vel Tristitia afficit (per Prop. 21. hujus). At Mens
(per Prop. 12. hujus) ea, quae nos Laetitia afficiunt, quantum potest,
conatur imaginari, hoc est (per Prop. 17. p. 2. et ejus Coroll.),
ut praesentia contemplari; et contra (per Prop. 13. hujus), quae nos
Tristitia afficiunt, eorum existentiam secludere; ergo id omne de
nobis, deque re amata affirmare conamur, quod nos, vel rem
amatam Laetitia afficere, imaginamur, et contra. Q.E.D.
Spinoza E 159