— 117 —
      Lex vero XII. Tabb. juramento sacrata non est,
quia et Optimates nolebant, ea confessione profiteri,
populum Rom. natura liberum esse; et Decemviri, qui
affectabant tyrannidem, ut sequenti anno re ipsa docuere,
noluerunt eo juramento sua nefaria consilia impediri;
et Plebei ipsi, qui ab Optimatibus aequum jus ea
lege exprimere volebant, cetera, ut connubia, magistratus,
sacerdotia
suae libertatis jure porro tracturi,
uti tertio post anno, statim tentarunt sibi cum Patribus
communicari connubia, quod sibi Patres vetando
caverant, noluere ullum sibi ad ea obtinenda objicem
struere: itaque omnes et Patres, et Decemviri, et
plebs legem XII. Tabb. jurare dissimularunt.
      At hercule Tiberius id exegit ea simulatione, qua
principio se eam reip. partem gesturum, quam sibi Senatus
demandasset, nec ex ejus corpore, ut Tacitus
memorat, excessurum mentiebatur, ita ac si resp. natura
libera esset: itaque primum omnium curavit, ut
Sex. Pompejus, et Sex. Apulejus Coss. primi in sua
Tiberj Caes. verba jurarent, et apud eos Sejus Strabo,
et C. Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus,
hic annonae: mox Senatus, miles, et populus
.
Sed hoc juramentum vi ipsa erat gravissimae servitutis;
nam a re gladiatoria translatum, cujus tyrones hac formula
in verba Magistri jurabant, vinciri, verberari,
uri
; pro victu, et disciplina, quam mercedem Cicero
graviter auctoramentum servitutis appellat. Mansit ergo,
ut in rebuspp. natura regiis populi Regibus obsequium
— 118 —
jurent, non quod earum natura id postulet: in
quibus Principi summum rerum judicium Dj dederunt;
nobis obsequj gloria relicta est
; sed quo regna libertate
mixta essent sanctiora. Illud vero in natura regiis
cum libertate mixtis necessarium est, quod Reges inter
regnorum auspicationes, et bona omnia jurant in leges
libertatis
, quae Regnorum privilegia nunc vulgo appellantur.
Vico Univ20 117-118