— 118 —
Differentia.

      In singulis vero generibus sicut propriae sunt differentiae,
ita et differentes sunt percipiendi seu intelligendi
modi, sicut in genere animalium rationalium diversae daemonum
species differenter pro complexionum differentia
cognoscunt, sicut et pro sensuum diversitate differentes sunt
sensibiles cognitiones, sicut aliae sunt sensuum species ab
his quibus nos praeditos esse cognoscimus, definire non possumus.
Stulte enim hominem sensibus omnibus praeditum
definiunt nonnulli. Talpa etenim si de sensuum numero iudicet,
qui fieri potest ut de sensu visus aliquid apprehendat,
ut alium a reliquis sensum esse possit definire? Homo
ergo sicut magnitudine et momento, ita et multitudine sensuum
ab aliorum animantum plurimis potest superari. Quo
enim sensu formica castrat triticum, ne in cavea subterrestri
germina emittat? Respondent stupide: instinctu naturae!
— 119 —
Nos illum instinctum esse sensus speciem, vel (quod
idem est) intelligentiae quendam (quo nos orbati sumus)
gradum seu ramum colligimus, quo in suae reipublicae
administratione inque comparandis vitae necessariis prudentius
et definitis quibusdam iisque optimis in suo genere
ordinibus aguntur, quales humana species in suo genere
nunquam adsequetur, dum individuorum singula palantia
optimum illud perquirendo nunquam vel raro pro suo genere
contigerunt.
Bruno Sum 118-119