— 118 —
Diversum.

      Diversitas subinde cognitionis iuxta generum diversitatem
ab universali intellectu (qui est omne cognoscibile et
cognoscens in omnibus) emanat. Sicut enim supra dictum
est, omnia eo modo quo sunt, aliquo pacto cognoscunt, et
vestigia universalis intelligentiae omnibus suo se communicantis
modo sunt impressa. Cognoscunt ergo naturalia
naturaliter, rationalia rationaliter, intelligibilia intelligibiliter,
simplicia simpliciter.
Bruno Sum 118