— 158 —
Propositio XXIV.

      Si aliquem imaginamur Laetitia afficere rem, quam odio
habemus, Odio etiam erga eum afficiemur.
Si contra eundem
imaginamur Tristitia eandem rem afficere, Amore erga ipsum
afficiemur
.
Demonstratio.

      Demonstratur eodem modo haec Propositio, ac Propositio 22.
hujus, quam vide.
Scholium.

      Hi, et similes Odii affectus ad Invidiam referuntur, quae propterea
nihil aliud est, quam ipsum Odium, quatenus id consideratur
hominem ita disponere, ut malo alterius gaudeat, et contra ut ejusdem
bono contristetur
.
Spinoza E 158