— 116 —
LXV.
Cujusque vorticis coelorum
polos, tangere
partes aliorum vorticum
ab eorum polis
remotas.

      Quacunque ratione moti fuerint ab initio singuli
— 117 —
eorum vortices, jam debent esse ita inter se compositi,
ut unusquisque in eam partem feratur, secundum
quam reliquorum omnium circumstantium motus minus
illi adversantur: quia tales sunt leges naturae, ut
motus cujusque corporis alterius occursu facile possit
inflecti. Quamobrem si ponamus primum vorticem,
cujus centrum S, ferri ab A per E versus I, alius vortex
ei vicinus, cujus centrum F, ferri debet ab A per E
versus V, si nulli alii circumjacentes impediant: sic
enim eorum motus optime inter se consentient. Eodemque
modo tertius vortex, cujus centrum non sit in
plano SAFE, sed supra illud extans, cum centris S et
F triangulum constituat, et qui duobus aliis vorticibus
AEI et AEV in linea AE jungatur, ferri debet
ab A per E sursum versus. Quo posito quartus vortex,
cujus centrum f, ferri non potest ab E versus I , ut ejus
motus conveniat cum motu primi, quia sic adversaretur
motibus secundi et tertii; nec ab E versus V,
quemadmodum secundus, quia repugnarent primus et
tertius; nec denique ab E sursum versus, ut tertius,
quia repugnarent primus et secundus: atque ideo superest,
ut unum ex polis suis habeat versus E, aliumque
in parte opposita versus B, vertaturque circa
axem EB , ab I ad V.
LXVI.
Motus istorum vorticum
aliquo modo inflecti,
ut inter se consentiant.

      Atque hic etiam notari debet, nonnihil adhuc contrarietatis
in istis motibus fore, si trium priorum
vorticum eclipticae, hoc est, circuli a polis remotissimi,
sibi mutuo directe occurrant in puncto E, in
quo sit polus quarti vorticis. Nam si, exempli causa,
— 118 —
IVX sit illa ejus pars, quae est circa polum E, vertiturque
in orbem secundum ordinem notarum IVX,

primus vortex radet illam secundum
lineam rectam EI, aliasque ipsi parallelas,
et secundus vortex eandem radet
secundum lineam EV, et tertius
secundum lineam EX, qua ratione
motui ejus circulari nonnihil repugnabunt.
Sed hoc facile natura per  18-2
leges motus emendat, trium priorum
vorticum eclipticas nonnihil inflectendo
in eam partem, secundum
quam vertitur quartus IVX; quo fit
ut illi postea ipsum radant, non secundum
lineas rectas EI, EV, EX, sed secundum
obliquas 1I, 2V, 3X, et ita cum ipsius motu plane
consentiant.
Descartes PPh 116-118