— 116 —
      CLVIII. Hinc pacta, quibus rerumpp. natura mutatur,
uti et pacta, quae mutant naturam contractuum,
quo sanctius serventur, solent jurejurando firmari.
      Haec pacta jurisjurandi sacramento firmata, sunt
Leges sacratae ex veriori, quam Festus refert, opinione.
Ita in rep. natura libera Theseus pop. Atheniensem,
in rep. natura Optimatium Lycurgus Heraclidas
jurare in suas quisque leges adegere: quia ex natura
reip. quisque suae et pop. Atheniensis, et Spartanus ordo
legibus subjectus non erat: L. autem Brutus
asserta Populo Rom. libertate, maxime quia Regum
electio jam inde a Numa fuerat populi, ut Livius tradit,
eum jurare adegit de Regibus nunquam postea restituendis:
et Tribb. pl. quia plebs metuebat, ne Populus
olim eos abrogaret, Legibus sacratis primum constituere
in monte, quem proinde sacrum appellarunt: et in
Tribb. pl. juravere, quo juramento, suam remp., quae a
— 117 —
Bruto jam natura libera facta erat, natura liberam sunt
quoque contestati: unde Optimates in tot tantisque
cum plebe certaminibus, quot omnes in Rom. Historia
paullum versati norunt, Tribunatum arcanis quidem
artibus infirmare, nunquam convellere palam ausi.
Vico Univ20 116-117