— 61 —
      Pag. 157. vers. 15. )( Arae Maximae historiam pro nostris
Principiis enarratam a Corn. Tacit. vide Not. seq. ad pag. 212.
vers. 16.
      Pag. 155. vers. 22. Senatus Auctoritas )( rectius )( Ordo Civilis
primum in terris natus.
      Pag. 159. vers. 6. natus est Ordo Optimatium )( Hujus
Historiae Character est Fabula, qua Vulcanus bipennis ictu gravidum
Jovis caput aperuit, ex quo nata Minerva est
: sub qua
Mythologi altissima secretioris Sapientiae arcana involvi hactenus
crediderunt, quae vix, excultissima Graecia, Platones
decent: dicamus igitur horum temporum ruditati convenientia.
— 62 —
Vulcanus character plebejorum, quatenus artes fabriles
exercent: ictu ferit Jovis caput; nempe secessione facta Ordinem
regnantem, cujus character est Jupiter, ferit; eique caput
seu mentem aperuit, ut nasceretur Minerva, nempe Ordo Civilis,
ordo Patrum, qui Rerumpp. Sapientia semper habita est.
Quanquam apud Homerum in Iliade Minerva fere semper appelletur
modo praedatrix, modo bellatrix; modo urbium propugnatrix;
qua appellatione Trojani obsessi eam invocant; et
Minerva semper opponitur Marti; qui est plebejorum apud
Heroës militantium character: et adest Diomedi, qui Martem
vulneret; et in contentione Martem saxo ferit
: semel Prudentiae
characterem facit, ubi narrat, Minervam ademisse Trojanis
mentem: qui equum dureum in urbem immisissent: ex
quibus locis manifesto conficitur, Minervam esse characterem
Patrum armatorum, qui sunt Sapientia Rerumpp. domi in
concilio, in concione, in quam prodibant armati, ubi proprie
dicta Pallas, foris in bello, ubi proprie dicta Bellona, utrobique
in ordine, ac proinde utrobique Minerva.
Vico Notae 61-62