— 117 —
Idem.

      Ex hoc sequitur quod indistincta sunt omnia in uno,
et quae in se ipsis diversa sunt atque contraria, in ipso
simplicissimo principio sunt unum et idem, sicut plerumque

manifestavimus maximum coincidere
cum minimo in principio et fine; quod
enim est extremum calidi est principium
frigidi, extremum mali principium boni,
finis tenebrarum principium lucis. Rursum
idem est punctus communis terminus
extremorum, quem eundem principium et finem
maximi minimique anguli appellamus,
unde simul utrumque exoritur contrariorum, et
consequenter in quo duo contraria sunt idem, ut patet in
linea AB, quae cadit super lineam CD et exurgit ab illa.
Bruno Sum 117