— 157 —
Propositio XXIII.

      Qui id, quod odio habet, Tristitia affectum imaginatur, laetabitur;
si contra idem Laetitia affectum esse imaginetur, contristabitur;
et uterque hic affectus major, aut minor erit, prout
ejus contrarius major aut minor, est in eo, quod odio habet.

— 158 —
Demonstratio.

      Quatenus res odiosa Tristitia afficitur, eatenus destruitur, et
eo magis, quo majori Tristitia afficitur (per Schol. Prop. 11. hujus).
Qui igitur (per Prop. 20. hujus) rem, quam odio habet, Tristitia affici
imaginatur, Laetitia contra afficietur; et eo majori, quo majori
Tristitia rem odiosam affectam esse imaginatur; quod erat primum.
Deinde Laetitia existentiam rei laetae ponit (per idem Schol. Prop. 11.
hujus
), et eo magis, quo major Laetitia concipitur. Si quis eum,
quem odio habet, Laetitia affectum imaginatur, haec imaginatio
(per Prop. 13. hujus) ejusdem conatum coërcebit, hoc est (per
Schol. Prop. 11. hujus
), is, qui odio habet, Tristitia afficietur, etc.
Q.E.D.
Scholium.

      Haec Laetitia vix solida, et absque ullo animi conflictu esse potest.
Nam (ut statim in Propositione 27. hujus ostendam) quatenus
rem sibi similem Tristitiae affectu affici imaginatur, eatenus contristari
debet; et contra, si eandem Laetitia affici imaginetur. Sed hic
ad solum Odium attendimus.
Spinoza E 157-158