— 157 —
Scholium.

      Propositio 21. nobis explicat, quid sit Commiseratio, quam
definire possumus, quod sit Tristitia orta ex alterius damno. Quo autem
nomine appellanda sit Laetitia, quae ex alterius bono oritur,
nescio. Porro Amorem erga illum, qui alteri bene fecit, Favorem,
et contra Odium erga illum, qui alteri male fecit, Indignationem
appellabimus. Denique notandum, nos non tantum misereri rei,
quam amavimus (ut in Prop. 21. ostendimus), sed etiam ejus,
quam antea nullo affectu prosecuti sumus; modo eam nobis similem
judicemus (ut infra ostendam). Atque adeo ei etiam favere,
qui simili bene fecit, et contra in eum indignari, qui simili damnum
intulit.
Spinoza E 157