— 157 —
Propositio XXII.

      Si aliquem imaginamur Laetitia afficere rem, quam amamus,
Amore erga eum afficiemur.
Si contra eundem imaginamur
Tristitia eandem afficere, econtra Odio etiam contra ipsum
afficiemur
.
Demonstratio.

      Qui rem, quam amamus Laetitia, vel Tristitia afficit, ille nos
Laetitia, vel Tristitia etiam afficit, si nimirum rem amatam Laetitia
illa, vel Tristitia affectam imaginamur (per praeced. Prop.). At
haec Laetitia, vel Tristitia in nobis supponitur dari, concomitante
idea causae externae; ergo (per Schol. Prop. 13. hujus), si aliquem
imaginamur Laetitia, vel Tristitia afficere rem, quam amamus,
erga eundem Amore, vel Odio afficiemur. Q.E.D.
Spinoza E 157