— 115 —
Ac praeterea notandum est vim luminis, non in aliqua
motus duratione consistere, sed tantummodo in pressione
sive in prima praeparatione ad motum, etsi forte
ex ea motus ipse non sequatur.
LXIV.
Omnes lucis proprietates
in isto conatu inveniri:
adeo ut lux
ejus ope cerni posset
tanquam ex stellis
manans, etsi nulla vis
esset in ipsis stellis.

      Ex quibus clare percipitur, quo pacto actio illa,
quam pro luce accipio, a Solis vel cujuslibet Stellae
fixae corpore in omnes partes aequaliter se diffundat;
et in minimo temporis momento ad quamlibet distantiam
extendatur; et id quidem secundum lineas rectas,
non a solo corporis lucidi centro, sed etiam a quibuslibet
aliis ejus superficiei punctis eductas. Unde
reliquae omnes lucis proprietates deduci possunt.
Quodque forte multis paradoxum videbitur, haec omnia
ita se haberent in materia coelesti, etiamsi nulla
plane esset vis in Sole, aliove astro circa quod gyratur:
adeo ut, si corpus Solis nihil aliud esset quam spatium
vacuum, nihilominus ejus lumen, non quidem tam
forte, sed quantum ad reliqua, non aliter quam nunc
cerneremus, saltem in circulo secundum quem materia
coeli movetur; nondum enim hic omnes sphaerae
— 116 —
dimensiones consideramus. Ut autem etiam possimus
explicare, quidnam sit in ipso Sole ac Stellis, quo ista
vis luminis augeatur et secundum omnes sphaerae dimensiones

diffundatur, nonnulla de coelorum motu
sunt praemittenda.
Descartes PPh 115-116