— 115 —
      Ubi Optimates ob unius, vel plurium Potentum
injuriis Populi fidem implorant, sive ad ejus auxilium
confugiunt; ibi Libertas praecipue fundatur, sed cum
aliqua Optimatium mixtura
. Sic L. Junius Brutus
Optimatium omnium nomine per occasionem stupri a
Tarquinio Regis filio in Lucretiam illati, opem Populi
Rom. adversus Tarquinium Tyrannum implorat, et a
Populo Rom. in fidem receptus Romanam Libertatem
fundavit.
      Uhi autem Populus ab Optimatium sive adeo Potentum
injuriis ad unius opem confugit, ibi Regnum
praecipue constitutum, sed cum aliqua libertatis temperie.
Sic Octavius Augustus vemp. bellis civilibus
fessam, non regno
(nempe mero) nec dictatura (ut in
rep. natura libera) sed sub nomine Principis sub imperium
(quod diximus in fidem) accepit: et Populus
Rom. sub Principibus
dictus, qui nec totam libertatem,
nec totam servitutem pateretur
.
      Itaque vides hujusmodi respp. natura meras esse,
pactis mixtas: et uti contractuum, ita rerumpp. naturam
pactis mutari: quorum vi pactorum in ipsa ope
inest fides utrinque, et inest ops in ipsa fide: quare non
licet in fidem recepto opem recipientis minuere: et si
minuat minutae, seu laesae Majestatis est reus: (Majestas
enim nihil aliud est, quam ipsa ejus, qui in fidem
— 116 —
receperit, ops, quae a doctioribus definitur, Imperj
dignitas, et amplitudo
; quam utramque publicae vires
conservant maxime: contra non licet recipienti mutare
fidem; et si mutet apud Deum hominesque famae
judicio
perfidiae reus damnatur, ut supra diximus.
Hinc juramentum, quo ejusmodi pacta firmari solent,
eleganter juramentum publicae violentiae dici posset:
quod est conforme definitioni juris gentium, quam supra
exposuimus
nam tandiu obligat, quandiu Potestas
Civilis sua vi jurantem ab omni vi aliena tueatur;
quod si non tueatur, et qui juravit, sine ulla culpa sua
in alienam vim recidat, is prioris juramenti religione
solutus est.
Vico Univ20 115-116