— 116 —
Simul.

      Ista quae secundum ordinem et progressum a secundo
in loco ordinatis capiuntur et apprehenduntur, absque ordine
sed in simplici quadam apprehensione seu comprehensione
a prima mente possidentur, quae non per descensum
vel decursum ab unitate procedit ad multitudinem cognoscendam,
licet eius intelligendi ordinem ita percipiamus,
sed in una specie, uno actu et obiectu simul omnia citra
confusionem intuetur, ac si in acie visus sint omnia et
ipsa sit omnia, nempe videns, visio et visibile, sicut
dictum est, ubi lux videtur in luce per lucem, non videns
se per aliquid extra se, sicut non alia luce opus est
ad ipsam lucem apprehendendam, tanto magis ubi lux ipsa
— 117 —
est ipse oculus, in quo omnia sunt potiore ratione quam
possint in se ipsis esse. In se ipsis enim sunt mobiliter,
materialiter, dependenter, deficienter, quae non entia potius
sunt quam entia, quandoquidem sicut ex eo quod
non erant sunt, ita ex eo quod sunt non esse possunt,
unde et non vere sunt, nisi ubi sic sunt ut non esse non
possint, nempe in prima caussa et principio indeficiente
et ea quandolibet promere potente. Verius ergo sunt in
ipsa monade, et per consequens verius in eadem cognoscuntur
in simplicitate et simultate quadam, ubi scilicet
sine distinctione, distributione et numero omnia sunt unum
ineffabiliter.
Bruno Sum 116-117