— 166 —
ARTIC. L.

      In universo tandem physico auditu e multis, quos
adduxit Aristoteles, syllogismis ne unum quidem attulit
demonstrativum.
RATIO.

      Ubi principium, causam, naturam, motum, infinitum,
locum, vacuum, tempus et reliqua considerationis
subiecta male definita sunt, nihil est quod vere de
iis magis quam de non ente demonstrari possit. Nonne
et Aristoteli et omnibus confirmata sententia est,
quod ante demonstrationem de subiecto praecognoscere
oporteat, quid sit ipsum? Iam subiectum sub conceptu
malae definitionis non est ipsum, non est verum:
ex quo, quicquid de ipso in conclusione syllogistica
praedicatur induciturque, tanquam de non ente
inducitur, et remanet argumentationis forma seu species
sine subiecta materia, provenitque aliquid logicum
magis faciens ad ingenii iuvenilis exercitium,
quam physicum, quodque ad veridicam mentis pertineat
formationem.
      Finis in L physici auditus articulos.
Bruno Acr 166