— 156 —
Propositio XXI.

      Qui id, quod amat, Laetitia, vel Tristitia affectum imaginatur,
Laetitia etiam, vel Tristitia afficietur; et uterque hic affectus
major, aut minor erit in amante, prout uterque major,
aut minor est in re amata.

Demonstratio.

      Rerum imagines (ut in Prop. 19. hujus demonstravimus), quae
rei amatae existentiam ponunt, Mentis conatum, quo ipsam rem
amatam imaginari conatur, juvant. Sed Laetitia existentiam rei
laetae ponit, et eo magis, quo Laetitiae affectus major est: est enim
(per Schol. Prop. 11. hujus) transitio ad majorem perfectionem: ergo
imago Laetitiae rei amatae in amante ipsius Mentis conatum juvat,
hoc est (per Schol. Prop. 11. hujus), amantem Laetitia afficit, et
eo majori, quo major hic affectus in re amata fuerit. Quod erat
primum. Deinde quatenus res aliqua Tristitia afficitur, eatenus
destruitur, et eo magis, quo majori afficitur Tristitia (per idem
Schol. Prop. 11. hujus
); adeoque (per Prop. 19. hujus) qui id, quod
amat, Tristitia affici imaginatur, Tristitia etiam afficietur, et eo
majori, quo major hic affectus in re amata fuerit. Q.E.D.
Spinoza E 156