— 156 —
Propositio XX.

      Qui id, quod odio habet, destrui imaginatur, laetabitur.
Demonstratio.

      Mens (per 13. Prop. hujus) ea imaginari conatur, quae rerum
existentiam, quibus Corporis agendi potentia minuitur, vel coërcetur,
secludunt, hoc est (per Schol. ejusdem Prop.), ea imaginari conatur,
quae rerum, quas odio habet, existentiam secludunt; atque
adeo rei imago, quae existentiam ejus, quod Mens odio habet,
secludit, hunc Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop.
11. hujus
), Mentem Laetitia afficit. Qui itaque id, quod odio habet,
destrui imaginatur, laetabitur. Q.E.D.
Spinoza E 156