— 114 —
LXIII.
Globulos materiae coelestis
se mutuo non
impedire in isto conatu.

      Hocque exemplum gravitatis rem aperte declarabit,
si consideremus globos plumbeos in vase BFD

contentos, et sibi mutuo sic incumbentes, ut, foramine
facto in fundo vasis F, globus 1 vi gravitatis suae
descendat; simul enim alii duo 2, 2, illum sequentur,
et hos subsequentur alii tres 3, 30, 3, et sic de caeteris;
ita ut eodem temporis momento, quo infimus 1 incipiet
moveri, alii omnes, in spatio triangulari BFD
— 115 —
contenti, simul descendant, reliquis immotis. Ubi quidem
notare licet duos globos 2, 2, postquam aliquantulum
sequuti sunt globum 1 descendentem, se mutuo
impedire ne ulterius pergant. Sed idem in globulis
secundi elementi locum non habet: cum enim in perpetuo
sint motu, quamvis aliquando possit contingere,
ut eodem plane modo sint dispositi ac globi plumbei
in hac figura depicti, hoc non nisi per minimum temporis
punctum, quod instans vocant, durare potest,
et ideo continuitatem earum motus non interrumpit.
Descartes PPh 114-115