— 115 —
Prius et posterius.

      Ex his quae in propositis dicta sunt de ordine, manifestum
est quid dici possit de priori et posteriori secundum
intellectum. Est autem duplex ordo duplicem prioris et
— 116 —
posterioris rationem aperiens: quidam divisivus unitatis et
explicativus, ubi prius secundum naturam est comprehendens
in una specie et idea, posterius vero in pluribus speciebus;
prius simpliciter, posterius composite; prius per
species innatas, posterius per species acquisitas; prius est
comprehendens, posterius comprehensum; prius universale,
posterius particulare. Est autem universale, de quo nunc
loquor, quod est ante singularia et caussa singularium,
non autem quod est caussatum a singularibus et post illa.
Hoc ordine res et fiunt et cognosci existimantur a caussis
superioribus, nobis vero, qui a sensibilibus ascendimus ad
intelligibilia, contrario ordine atque serie accipitur prius
atque posterius; descendenti nempe quod est ultimum
ascendenti est primum, explicanti extremum complicanti
est primum.
Bruno Sum 115-116