— 155 —
Propositio XIX.

      Qui id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur; si
autem conservari, laetabitur.

Demonstratio.

      Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quae Corporis
agendi potentiam augent, vel juvant (per Prop. 12. hujus), hoc est
(per Schol. Prop. 13. hujus), ea, quae amat. At imaginatio ab iis
juvatur, quae rei existentiam ponunt, et contra coërcetur iis, quae rei
existentiam secludunt (per Prop. 17. p. 2.); ergo rerum imagines,
quae rei amatae existentiam ponunt, Mentis conatum, quo rem
amatam imaginari conatur, juvant, hoc est (per Schol. Prop. 11.
hujus
), Laetitia Mentem afficiunt; et quae contra rei amatae existentiam
secludunt, eundem Mentis conatum coërcent, hoc est (per
idem Schol.
), Tristitia Mentem afficiunt. Qui itaque id, quod amat,
destrui imaginatur, contristabitur, etc. Q.E.D.
Spinoza E 155