— 155 —
Scholium II.

      Ex modo dictis intelligimus, quid sit Spes, Metus, Securitas,
Desperatio, Gaudium, et Conscientiae morsus. Spes namque nihil
aliud est, quam inconstans Laetitia, orta ex imagine rei futurae,
vel praeteritae, de cujus eventu dubitamus. Metus
contra inconstans
Tristitia, ex rei dubiae imagine etiam orta
. Porro si horum affectuum
dubitatio tollatur, ex Spe fit Securitas, et ex Metu Desperatio;
nempe Laetitia, vel Tristitia, orta ex imagine rei, quam metuimus,
vel speravimus. Gaudium
deinde est Laetitia, orta ex imagine
rei praeteritae, de cujus eventu dubitavimus. Conscientiae
denique
morsus est tristitia, opposita gaudio.
Spinoza E 155