— 113 —
LXII.
Eundem efficere, ut materia
coelestis ab omnibus
punctis circumferentiae
cujusque
stellae vel Solis recedere
conetur.

      Praeterea notandum est, non modo globulos omnes
qui sunt in linea recta SE, se invicem premere versus
E; sed etiam unumquemque ex ipsis premi ab omnibus
aliis, qui continentur inter lineas rectas ab illo
ad circumferentiam BCD ductas, et ipsam tangentes.
Ita, exempli causa, globulus F premitur ab omnibus
aliis, qui sunt intra lineas BF et DF, sive in spatio
— 114 —
triangulari BFD, non autem sic a reliquis: adeo ut,
si locus F esset vacuus, uno et eodem temporis momento,

globuli omnes in spatio
BFD contenti accederent,
quantum possent, ad illum replendum,
non autem ulli alii.
Nam, quemadmodum videmus
eandem vim gravitatis, quae lapidem
in libero aëre cadentem
recta ducit ad centrum terrae,
illum etiam oblique eo deferre,
cum impeditur ejus motus rectus
a plani alicujus declivitate:
ita non dubium est quin eadem vis, qua globuli
omnes in spatio BFD contenti recedere conantur a
centro S secundum lineas rectas ab illo centro eductas,
sufficiat ad ipsos etiam inde removendos, per lineas a
centro isto declinantes.
Descartes PPh 113-114