— 114 —
Ordo.

      Est ordo atque series eorum quae intelligunt, sicut
in numeris. Prima enim et suprema intelligentia est ipsa
— 115 —
monas, qua gradatim succedunt secundae intelligentiae;
quarum quae proximiores primae sunt, tanto simplicioribus
et paucioribus speciebus omnia apprehendunt, quanto
vero elongatiora, tanto pluribus. Itaque ordo cognoscentium
est sicut ordo specierum in numeris. Est et ordo cognoscendi,
qui in prima mente et aliis, quae illi proxime
sunt, nudis atque puris nullus est, quandoquidem non discurrendo
cognoscunt neque per vicissitudines addiscunt.
In inferioribus vero, quae ratiocinantur seu discurrunt,
ordinem necessario debemus intelligere inventivum iudicativum,
compositivum resolutivum, sensitivum intellectivum,
ab universali ad particulare vel e contra, a confuso
ad distinctum, ab elementis ad elementata vel e contra,
qui quodammodo incidit, qui est a partibus ad totum.
Rursum est definitivus sicut apud Platonem, divisivus
sicut apud Pythagoram, demonstrativus sicut apud Aristotelem;
sed isti tres ultimi non proprie dicuntur ordines,
sicut proprius dicuntur modi cognoscendi. Horum ordinum
alii dicuntur secundum nos, nempe qui ex notioribus
et proximioribus seu promptioribus nobis; alii secundum
naturam, quibus eadem serie res cognoscuntur qua et
constituuntur et configurantur, sicut in mathematicis et
praesertim in geometricis est videre.
Bruno Sum 114-115