— 164 —
      Argumentatur enim hanc dissolutionem et incontinuitatem,
quod fictorum orbium deferentium diversissimis
motibus omnes convertuntur; quomodo igitur
possunt unum continuum corpus efficere? quomodo in
unico motu concurrere possunt, qui unius tantum continui
est, quod discontinui prorsus esse nequeat? quinimmo
eos qui moveant primo motu, oportet esse
tot motores, quot sunt coeli, orbes, epicycli, astra et
omnia quae per diversum motum discontinuitatis argumenta
— 165 —
faciunt, quo quid absurdius? vel motorem unum
diversis pulsibus distractum ita omnia movere, quo
quid inconvenientius? Quae causa erit, ut potius obtineat
peripheriam, quam medium? cum in continuo
nulla pars movetur sine totius motu, ideoque motus
non magis est centri, quam circumferentiae, quia prorsus
unus idemque continui totius. Neque est verum,
quod pars circumferentialis velocius moveatur, quam
pars centralis, quia haec pars cum illa, et illa cum ista,
ut unum continuum, simul moventur. Neque verum
est semper, quod velocius est illud quod aequali tempore
maius spatium praeterit: talis enim comparatio
locum habet in diversis mobilibus, non inter partes
unius continui, ubi non minus velocitas partium circumferentialium
sequitur velocitatem partium centraliorum,
quam velocitas centraliorum partium sequitur
circumferentialium velocitatem; ideoque proprie una
eademque est omnium tarditas vel velocitas. Mitto,
quod ubi motus est a natura, seu ab anima, convincitur
perpetuo esse a medio, a centro, sicut experimur
in nobis ipsis, et argumentamur in omnibus, tum mobilibus,
tum et motus speciebus. Unde cum terra sit
animal quoddam divinum, et a propria anima principium
habeat, eidemque vere conveniat motus ille diurnus,
qui universalis motus apparet: motorem suum potius
in suo centro, quam in sua vel aliena circumferentia
recognoscit.
Bruno Acr 164-165