— 148 —
      Hic ergo invenit, quemlibet planetam primarium orbitam describere
ellipticam, in cujus altero focorum sit Sol, ea lege motus, ut radiis
e Sole ad planetam ductis, areae semper abscindantur temporibus
proportionales. Idem deprehendit, plures planetas ejusdem systematis
habere tempora periodica in sesquiplicata ratione distantiarum mediarum
a Sole, mire profecto triumphaturus, si scivisset (quod
praeclare Cassinus notavit) etiam Jovis et Saturni satellites
easdem leges servare respectu suorum planetarum primariorum,
quas isti erga Solem. Sed tantarum tamque constantium veritatum
causas dare nondum potuit, tum quod Intelligentiis aut sympathiarum
radiationibus inexplicatis haberet praepeditam mentem, tum
quod nondum illius tempore Geometria interior et scientia motuum
eo, quo nunc, profecissent. Aperuit tamen et rationibus indagandis
aditum. Nam ipsi primum indicium debetur verae causae gravitatis,
et hujus naturae legis, a qua gravitas pendet, quod corpora
rotata conantur a centro recedere per tangentem, et ideo si
in aqua festucae vel paleae innatent, rotato vase aqua in vorticem
acta, festucis densior atque ideo fortius quam ipsae excussa a medio,
festucas versus centrum compellit, quemadmodum ipse diserte
duobus et amplius locis in Epitome Astronomiae exposuit, quamquam
adhuc subdubitabundus et suas ipse opes ignorans, nec satis
conscius quanta inde sequerentur tum in Physica tum speciatim in
Astronomia.
Leibniz Tent 148