— 114 —
Nomen.

      Nomen intelligentiae seu intellectus rebus omnibus
infusi est unum, sicut et res ipsa est una significata. Subinde
propter subiectorum diversorum atque potentiarum
informabilium unica illa res atque lux abit in diversas
species atque genera, sicut unus solis fulgor in se ipso et
in immediata communicatione a se ipso abit in diversas
species colorum atque figurarum repraesentabilium, ubi
diversis illuminabilibus applicatur atque coniungitur. Hic
enim sensum diaphani, ibi opaci, ibi umbrosi, ibi albi,
ibi rubri, ibi clari, ibi turbati coloris iuxta innumerabiles
gradus atque modos speciem explicat. Ita et una lux intellectualis,
qua omnia cognoscunt, sub uno, quo se omnibus
infert modo, tandem in omnibus est pro singulorum
capacitate atque modo, pro quibus diversa sortitur nomina,
ut hic appelletur intellectus, hic ratio, hic imaginatio,
hic visio, hic auditio et caetera; et in nomine non est
litigandum neque haerendum, sive dicamus unum intellectum
in omnibus sive unam mentem sive unum sensum,
cum Platone vel cum Empedocle vel cum Epicuro.
Bruno Sum 114