— 164 —
      Ratio haec multum facit ad motum terrae convincendum,
item ad praesens propositum, quia cum universum
non sit continuum mobile, quomodo a circumferentia
et non ex omni parte agit? quod si plures
concedes esse motores, cur prior, superiorque potius
quam secundus et inferior? Dices quia maiorem orbem
movet. At an non naturaliter ita maior atque minor
movetur? An non multus ignis facilius movetur, quam
paucus? Si dicis propter influentiam, dicis rem fictam.
Mitto, quod illa nihil facit ad virtutem motoris, qua
vertit, pellit, girat, movetque, quia aliud est influere
et gubernare, aliud est movere, licet non influat nisi
movendo. Nos enim de primo motore, qua motor est,
quaerimus.
Bruno Acr 164