— 154 —
Scholium I.

      Rem eatenus praeteritam, aut futuram hic voco, quatenus ab
eadem affecti fuimus, aut afficiemur. Ex. gr. quatenus ipsam vidimus,
aut videbimus, nos refecit, aut reficiet, nos laesit, aut laedet,
etc. Quatenus enim eandem sic imaginamur, eatenus ejus existentiam
affirmamus, hoc est, Corpus nullo affectu afficitur, qui
rei existentiam secludat; atque adeo (per Prop. 17. p. 2.) Corpus
ejusdem rei imagine eodem modo afficitur, ac si res ipsa praesens adesset.
Verumenimvero, quia plerumque fit, ut ii, qui plura sunt
experti, fluctuent, quamdiu rem, ut futuram, vel praeteritam contemplantur,
— 155 —
deque rei eventu ut plurimum dubitent (vid. Schol.
Prop. 44. p. 2.
), hinc fit, ut affectus, qui ex similibus rerum imaginibus
oriuntur, non sint adeo constantes, sed ut plerumque aliarum
rerum imaginibus perturbentur, donec homines de rei eventu certiores
fiant.
Spinoza E 154-155