— 154 —
Propositio XVIII.

      Homo ex imagine rei praeteritae, aut futurae eodem Laetitiae,
et Tristitiae affectu afficitur, ac ex imagine rei praesentis.

Demonstratio.

      Quamdiu homo rei alicujus imagine affectus est, rem ut praesentem,
tametsi non existat, contemplabitur (per Prop. 17. p. 2. cum
ejusdem Coroll.
), nec ipsam ut praeteritam, aut futuram imaginatur;
nisi quatenus ejus imago juncta est imagini temporis praeteriti, aut
futuri (vid. Schol. Prop. 44. p. 2.). Quare rei imago, in se sola considerata,
eadem est, sive ad tempus futurum, vel praeteritum, sive ad
praesens referatur, hoc est (per Coroll. 2. Prop. 16. p. 2.), Corporis
constitutio, seu affectus idem est, sive imago sit rei praeteritae, vel futurae,
sive praesentis; atque adeo affectus Laetitiae et Tristitiae idem est,
sive imago sit rei praeteritae, aut futurae, sive praesentis. Q.E.D.
Spinoza E 154