— 112 —
LXI.
Ipsum efficere, ut corpora
Solis et Fixarum
sint rotunda.

      Cum globuli omnes qui volvuntur circa S, in vortice
AEI, conentur recedere ab S, ut jam demonstratum
est, satis patet illos, qui sunt in linea recta SA,
premere se mutuo omnes versus A; et illos, qui sunt
— 113 —
in linea recta SE, premere se versus E, atque ita de caeteris:
adeo ut, si non sint satis multi ad occupandum
omne spatium inter S et circumferentiam AEI, totum
quod non occupant, relinquatur
versus S. Et quoniam ii qui

sibi mutuo incumbunt (exempli
causa, ii qui sunt in linea
recta SE ), non omnes instar
baculi simul vertuntur, sed uni
citius, alii tardius circuitum
suum absolvunt, ut infra fusius
exponetur, spatium quod relinquunt
versus S, non potest
non esse rotundum. Etsi enim
fingeremus plures globulos initio fuisse in linea recta
SE, quam in SA vel SI, adeo ut infimi lineae SE viciniores
essent centro S, quam infimi lineae SI: quia
tamen infimi illi citius circuitum absolvissent quam
superiores, nonnulli ex ipsis adjunxissent se statim extremitati
lineae SI, ut sic tanto magis recederent ab S;
ideoque nunc omnes infimi istarum linearum aequaliter
remoti sunt a puncto S, et ita spatium BCD, quod
circa illud relinquunt, est rotundum.
Descartes PPh 112-113