— 112 —
LX.
Hunc conatum reperiri
in materia coelorum.

      Quod vero hic de lapide in funda, vel de globulo
in canali circa centrum E rotato, dictum est, facile intelligitur
eodem modo de omnibus globulis secundi
elementi: quod nempe unusquisque satis magna vi
recedere conetur a centro vorticis in quo gyratur:
retinetur enim hinc inde ab aliis globulis circumpositis,
non aliter quam lapis a funda. Sed praeterea ista
vis in illis multum augetur, ex eo quod superiores ab
inferioribus, et omnes simul a materia primi elementi,
in centro cujusque vorticis congregata, premantur.
Ac primo quidem, ut accurate omnia distinguantur,
de solis istis globulis hic agemus; nec ad materiam
primi elementi magis attendemus, quam si spatia omnia,
quae ab illa occupantur, vacua essent, hoc est,
quam si plena essent materia, quae aliorum corporum
motus nullo modo juvaret, nec impediret. Nullam
enim aliam esse posse spatii vacui veram ideam, ex
antedictis est manifestum.
Descartes PPh 112