— 112 —
      CLVI. Quin per has caussas ipsa Imperia Familiaria
a falso jure Divino per Divinationem apud gentes, uti
nos supra descripsimus, orta esse, docet perpetua
bellorum ratio, quod ubi plures summae Potestates
bello, ut diximus; se agnoscunt hostes, se agnoscunt
aequales; protinus intelligunt, se subditos esse Deo:
quia aequalitas nulla stare potest sine regimine; nullum
jus aequatorium sine rectorio celebratur; nulla justitia
aequatrix sine justitia rectrice vivit, ut superius dictum
est. Itaque ipsa vis bellica sit summarum Potestatum
magistra, quae eas edoceat, ipsas Aeternae Rationi,
Justitiae Aeternae, sive adeo Summo Deo subjectos
esse: et quidem edocet illis in Jure Foeciali conceptis
indicendorum bellorum Formulis; Audi Jupiter, et tu
Juno, Quirine, Djque omnes caelestes, vosque terrestres,
vosque inferni, audite; Ego vos testor, populum
illum injustum esse, neque jus persolvere, etc.
et foederum
feriendorum; si Populus Rom. prior defecerit publico consilio,
dolo malo, tum Diespiter populum Rom. sic ferito,
ut ego hunc porcum hodie feriam, tantoque magis
ferito, quanto magis potes, pollesque, etc.
edocet jurisjurandi
religione, qua se pactis obstrictas intelligunt;
edocet naturali jure, quo se in bellis teneri profitentur,
quantum captus gentium, et communes rerumpp. mores
id ipsis explicuere, ut supra diximus; quare
Fas gentium in bellis regnare apud Poetas, Historicos,
Jurisconsultos
passim legas: cumque Respp. Christianae
ex jure naturali philosophorum ipsius vi religionis regantur,
ex eo jure Christiani Reges, et liberi Populi
— 113 —
bella administrant. [>]

Vico Univ20 112-113