— 113 —
Conceptio.

      Concipere etiam eorundem est, quorum est et intendere.
Pura enim mens, simplex atque prima cognoscit
omnia in se ipsa videndo, non extra se speculando; et ideo
non se habet per modum apprehendentis seu concipientis,
sed per modum habentis. Ideoque nulla cognitionis novitas
— 114 —
illi accedit, sed in simplicitate quadam et absolutione
ab omni vicissitudine atque numero habet quidquid habet
et quidquid est. Reliquorum vero est concipere, quorum
est et accipere.
Bruno Sum 113-114