— 58 —
      Pag. 142. vers. 29. Asyla sunt introducta )( Horum primorum
in terris hospitum character expressissimus est Heros, quem
Homerus narrat hospitio in via extructo omnes praetereuntes
promiscue excepisse
: quam indiscretam hospitji celebrandi rationem
Plato apud Spondanum in Nott. ex errore vocum
alienatarum de suis Hospitiis jam excultae humanitatis accipiens,
reprehendit.
      Pag. 144. vers. 20. Veneti Patres )( uti Herodoto tradente
lib. IV. apud Spartanos optimatium quoque Remp. publice
instituti Proxeni dicti, qui Hospitum curam cultumque haberent.
      Pag. 145. vers. 6. appellatione a Djs ad illos translata )(
quae appellatio antea a patribus translata fuerat ad Deos, ut his
in Nott. sup., ex eadem rationis similitudine: prius Deos dixere
Patres, quia iis nulla erat in terris persona Patribus dignior:
deinde, quia nihil usquam Djs dignius intellexerunt, Inclytos
erronum servatores
appellavere Deos; sicut postea, Regnis heroicis
constitutis, quia super Regem Heroici ordinis nihil in terris
dignius intelligebant, Clientes suos Inclytos appellavere
Reges: cujus antiquitatis bellissimum extat vestigium in Achillis
Clypeo
apud Homerum; ubi Paterfamilias messoribus bovem
comedendum dari jubet, qui cum sceptro describitur, et
Rex diserte appellatur: unde fortasse mansit Graecis, quod
Parasiti eos, qui sibi darent coenam, Reges appellarent, ut ex
Comoediis habetur: et Romanis, apud quos Clientes suos Patronos
mane salutantes, Reges appellabant, a quibus postquam in
forum comitati, vesperi domum reduxerant, coena donabantur,
primo Clientum obsequio in hunc comitatus luxum, et
primis eorumdem operis in hunc cultum translatis, in summa
Romanae Gentis magnificentia. Atque haec omnia ab ea prima
— 59 —
Clientelarum origine, quod Inclyti receptis agros assignarunt,
in quibus colendis de Inclytorum substantia vitam sustentarent,
quam salvam cupiverant: nisi si vocabulum Rex
natum sit, in hoc rerum articulo a regendo, seu sustentando;
deinde Rex Ordinis dictus, qui in turbis cum plebibus sua ferocia
ordinem sustentarunt.
      Hinc sequentia conficiuntur I. Reges, uti apud Homerum
passim, Pastores populorum primo, et proprie hos Inclytos
dictos esse, quod errones pascerent; deinde metaphorikῶs dictos
Pastores gregum, qui vere non pascunt, sed ducunt greges.
      II. Atque hoc illud esse apud Homerum, in quaque Civitate
quot Heroës, tot Reges, singillatim in Ithaca Procos, in Phoeacia
tredecim Reges, tertiumdecimum Alcinoüm
.
      III. Et quando primi in terris fuere Pastores hominum, necesse
quoque est, prius fuisse hominum, deinde pecudum graeges:
qui greges exinde mansere dicti Operarum, et Histrionum maxime,
ut ex Comoediis habetur: et greges servorum, quorum
Clientes, ut alibi dictum, prima rudimenta fuere: et pulcherrimam
hujus antiquitatis notam servat etiamnum inter latinos
verbum segregare, quod proprie dicitur de meretrice, vel concubina,
quae ab amatore dividitur: quia inter Clientes justae
nuptiae principio nullae fuere.
      IV. Et primos Duces fuisse Inclytos, qui hos ducerent
greges hominum: in quo ductu stat ex adverso praecipua Clientelarum
proprietas
, nempe Clientum Obsequium: unde postea
rerum ipsarum natura factum, ut Clientes sequerentur ad bellum
Inclytos
.
      V. Hinc perpetuo Ducum adjuncto Heroës ab Homero
appellari.
      Pag. 147. vers. 27. Terrarum Orbis Clientibus celebratus )(
Unde apud Homerum graecus exercitus universus in heroës, et
plebejos divisus; ut a Romanis Historicis externarum gentium
exercitus per earum Principes, eorumque Clientes descriptos legas.
      Pag. 148. vers. 17. ut jure obsequj Inclytum, quo duceret,
cliens sequeretur )( de quo praeclarus Homeri locus est, ubi
Menelaus Telemacho dicit, si ipse, et Ulysses Troja domum incolumes
ambo rediissent, decresse urbem condere, quo is cum
filio, et suo populo commigrasset, una illarum urbium, quibus
ipse moderabatur, vacua relicta.
— 60 —
      Pag. 150. vers. 24. satis liquido constat )( nostra ipsissima
in Homero feuda vide in Nott. lib. prior. ubi de Feudorum
origine
.
      * Pag. 150. vers. ult. diffidare, et inde bellum )( quae vocis
origo firmat prima bella fuisse duella, quae nos vernacula lingua
appellamus Disfide.
      Pag. 158. vers. 18. )( Itaque Evander character sit Aboriginum
illorum, qui errare destiterunt
; et deinde per eam rerum
seriem, quam narravimus, fuere optimi, qui Heroicis regnis
per Italiam agricultura, arisque fundatis, demum operam dedere
pasturae
.
Vico Notae 58-59-60