— 113 —
Intentio.

      Intellectus primus et simplex, qui in se ipso omnem
complectitur cognitionem, sicut unitas omnem numerum,
cognoscit ubique totus, sicut est ubique totus, sine distractione
et applicatione; quandoquidem non habet obiectum
extra se, sed, sicut dictum est, idem est obiectum et
cognoscens. Ideo non intentionaliter, id est non per decursum
seu influxum seu effluxum seu progressum quendam
cognoscit, sed eadem absolutione cognoscit qua et est; reliqua
vero quibus obiectum est externum, sive intelligentia
sive ratiocinantia sive sentientia, tensione quadam seu
attentione, qua nempe tendendo ad aliquid cognoscunt,
informantur cognitionis propriae specie.
Bruno Sum 113