— 163 —
ARTIC. XLIX.

      Plus quam puerilis naenia est primum motorem, tanquam
in praecipua sede, in circumferentia mundi collocare.
Sed quod Aristoteli et vulgo primus motor est,
tamque dissitum ab iisdem cernitur, a nobis extra terrae
circumferentiam non reperitur, sed in medio terrae
principaliter procul dubio residet.
RATIO.

      Iam si ita se habeant, quae proxime supra dicta
sunt de primo motu, quis est ei in mundi circumferentia
locus? Nulla enim ratio est pro ultima circumferentia,
nullus terminus, nullus finis aëris immensi,
neque habet totum hoc aethereum eiusve pars, ut
circa terram vertatur, neque prorsus talis ullus coeli
motus esse potest: sed ipsum est in quo corpora mundana
suos percurrunt circuitus, quorum quidam nobis
sunt sensibiliores, quidam parum sensibiles, insensibiles
— 164 —
alii. At esto: universum sit finitum, unum continuum,
unus mundus, unum corpus sphaericum, circa
centrum mobile, quod tamen ullis demonstrationibus
fieri non potest verisimile.
Bruno Acr 163-164