— 153 —
Scholium.

      Haec Mentis constitutio, quae scilicet ex duobus contrariis affectibus
oritur, animi
vocatur fluctuatio, quae proinde affectum respicit,
ut dubitatio imaginationem (vid. Schol. Prop. 44. p. 2.); nec
animi fluctuatio, et dubitatio inter se differunt, nisi secundum majus
et minus. Sed notandum, me in Propositione praecedenti has
animi fluctuationes ex causis deduxisse, quae per se unius, et per accidens
alterius affectus sunt causa; quod ideo feci, quia sic facilius
ex praecedentibus deduci poterant; at non, quod negem, animi fluctuationes
— 154 —
plerumque oriri ab objecto, quod utriusque affectus sit
efficiens causa. Nam Corpus humanum (per Post. 1. p. 2.) ex plurimis
diversae naturae individuis componitur, atque adeo (per Ax.
1. Post. Lem. 3., quod vide post Prop. 13. p. 2.
) ab uno, eodemque
corpore plurimis, diversisque modis potest affici; et contra, quia
una, eademque res multis modis potest affici, multis ergo etiam,
diversisque modis unam, eandemque corporis partem afficere poterit.
Ex quibus facile concipere possumus, unum, idemque objectum
posse esse causam multorum, contrariorumque affectuum.
Spinoza E 153-154