— 153 —
Propositio XVII.

      Si rem, quae nos Tristitiae affectu afficere solet, aliquid habere
imaginamur simile alteri, quae nos aeque magno Laetitiae
affectu solet afficere, eandem odio habebimus, et simul amabimus.

Demonstratio.

      Est enim (per Hypothesin) haec res per se Tristitiae causa, et (per
Schol. Prop. 13. hujus
) quatenus eandem hoc affectu imaginamur,
eandem odio habemus: et quatenus praeterea aliquid habere imaginamur
simile alteri, quae nos aeque magno Laetitiae affectu afficere
solet, aeque magno Laetitiae conamine amabimus (per Prop. praec.);
atque adeo eandem odio habebimus, et simul amabimus. Q.E.D.
Spinoza E 153