— 111 —
LIX.
Quanta sit vis istius
conatus.

      Scio quidem motum istius formicae fore initio tardissimum,
atque ideo ejus conatum, si tantum ad principium
motus referatur, non videri magnum esse posse:
atqui profecto non plane nullus est, et dum fortitur
effectum, augetur, adeo ut motus ex eo proveniens satis
celer esse possit. Nam, ut adhuc alio utamur exemplo,
si EY sit canalis, in quo

globulus A contineatur, primo
quidem temporis momento,
quo iste canalis agetur
in gyrum circa centrum
E, globulus A motu tantum
tardissimo progredietur versus
Y; sed secundo momento
paulo celerius incedet: priorem enim vim retinebit,
ac praeterea novam acquiret a novo conatu recedendi
a centro E: quia, quandiu durat motus circularis,
tamdiu ille conatus durat, et quasi renovatur singulis
momentis.Atque hoc experientia confirmat: si enim
— 112 —
canalis EY valde celeriter agatur circa centrum E,
brevi globulus, in eo existens, ab A ad Y perveniet.
Idemque etiam experimur in funda: quo celerius enim
lapis in ea rotatur, eo magis funis intenditur; atque
ista tensio, a sola vi qua lapis recedere conatur a centro
sui motus exorta, exhibet nobis istius vis quantitatem.
Descartes PPh 111-112