— 112 —
Oppositio.

      Sicut enti opponitur non ens, et non ens est duplex,
simpliciter et secundum quid, ita et intellectui seu cognitioni
universaliter dictae opponitur ignorantia, aut quidem
simpliciter, ut scilicet omnimodam tollit cognitionem, et
hoc pacto sicut non ens simpliciter est nihil, ita et ignorantia
simpliciter est nihil, et quod simpliciter ignorat,
id est secundum omnem modum ignorat, est nihil. Quidquid
enim aliquo pacto est, aliquo pacto cognoscit, quemadmodum
et materia, quae minimae dicitur entitatis,
maxime omnium formas appetere dicitur, et consequenter
aliquo pacto cognoscere. Omnis quippe appetendi modus
aliquem cognoscendi modum consequitur, sicut est iste qui
— 113 —
est in profundo naturae. Opponitur ergo cognitioni simpliciter
ignorantia simpliciter, et cognitioni in genere
ignorantia in eodem genere. Cognitio simpliciter est in
ente, quod est ipse intellectus, ipsa mens; ignorantia simpliciter
non est cognoscens secundum quid, et ignorans
secundum quid est omne quod non simpliciter cognoscit et
non simpliciter ignorat. Oppositio rursum est inter haec, sicut
inter lucem et tenebras, supremum et infimum, medium
et extremum, tanquam contrarias et oppositas regiones.
Bruno Sum 112