— 468 —
      Est igitur operae pretium hic exponere, quomodo
omne rectangulum possit in lineam transformari, et
vicissim linea aut etiam rectangulum in aliud rectangulum,
cujus latus sit designatum; quod facillimum est
Geometris, modo animadvertant per lineas, quoties
illas cum aliquo rectangulo comparamus, ut hoc in
loco, nos semper concipere rectangula, quorum unum
latus est longitudo illa quam pro unitate assumpsimus.
Ita enim totum hoc negotium ad talem propositionem
reducitur: dato rectangulo, aliud aequale construere
supra datum latus.
      Quod etiamsi vel Geometrarum pueris sit tritum,
placet tamen exponere, ne quid videar omisisse.
Descartes Reg 468