— 73 —
      Cum sacri iuris sit, Vincenti Grimane, cardinalis amplissime,
res, haud consecratas haberi, quae non sunt rite
per pontifices dedicatae; cumque regia haec regni Neapolitani
academia studiorum huius anni inauspicationem Carolo tertio
Austrio
, Hispaniarum nostroque potentissimo regi, vovisset;
et religio esset, tamquam profanos adire principem, qui et sua
regis vi sacer et regiarum virtutum, quae eum exornant, divinis
prope honoribus dignus est; diligentissimis tecum precibus
egit, ut qui cum nostra omnium felicitate in hoc regno moderando
tanti regis sacra, iustitiam, fidem concordiamque tueris,
tua praesentia et authoritate hoc votum suum quam solennissime
exolverent. [>]
Vico NT 73