— 162 —
Si motus ille, qui videtur universi, soli
globo sit proprius, qui erit extrinsecus ille motus generalis
extra omnia, cuius phantasiae pareat motus
iste unicus et individuus, qui in hoc parvo, solo singularique
globo convincitur? Quod discrimen est, si vel
omnia circa parvam cymbam temere moveantur, fere
instantaneo, rapidissimo et dispergente motu, vel frugaliter
haec suum cursum peragens caeteris manentibus
moveatur et convertatur? si inquam vel unus tantum
motus naturalis possibilisque sit intra alia, vel impossibilis
infinitorum circa unum. An non igitur hic,
qui nobis videtur primus et universalis, aliis idem nullus
est, sed ex uniuscuiusque proprio astro alii atque
alii per innumerum mundorum seu stellarum numerum
appareant? dum vel ipsi orbes circa proprium
centrum, ut tellus haec, convertantur, vel circa aliud
conversis medium, diurnae lucis atque tenebrarum vices
commutentur, ut aperte in luna apparet ob eam
causam, quia nobis finitimum est astrum. Nullus ergo
primus motus est generalitate quadam, si astris omnibus
a propria anima propriis motibus moveri conveniat.
Nusquam primus est motus, tempore caeteros,
— 163 —
vel natura antecedens, localis, si ex astris tempore
prius non reperiatur unum, neque natura patitur ignea
astra sine aqueis, neque aquea sine igneis, neque spatium
inane. Si ergo ex corporibus nullum est primum,
neque motus ullius neque motor ullus erit: quandoquidem
cuiusque mobilis motor propria anima est.
Bruno Acr 162-163