— 112 —
Contrarietas.

      Sicut lux opponitur tenebris, ita et cognitioni et universaliter
intelligentiae ignorantia; et haec est duplex, negativa
et privativa; et haec iterum duplex, simplicis negationis
et depravatae dispositionis. Negativa est in his,
quae non cognoscunt eo quo non cognoscunt pacto,
ut in lapide, qui non cognoscit sensitive. Privativa duplex:
altera in his quae non cognoscunt cum potentia
ad cognoscendum et dispositione, ut non videre est in catulis
statim natis; altera in his quae non cognoscunt cum
impotentia ad cognoscendum propter habitum proxime deturbatum,
ut in his quae eccaecata sunt est latentia colorum
seu visibilium.
Bruno Sum 112